- PARTHIA
- I.PARTHIAAsiae regio, perampla, ab occasu Mediâ, ab Aquilone Hyrcaniâ, ab ortu Arianâ, a meridie Carmaniae desertis terminata. Parthenen Qu. Curtius vocat. l. 6. 2. c. ubi docet Parthos Scitharum progeniem esse, quod et Dionys. testatur. Parthiam quidem a Parthyene, ut totum a parte distinguit Ptol. qui in illa urbes 25. numeravit, quarum praecipua Hecatompylos, quam quidam Hisphahanum esse contendunt, Parthyenen Parthiae provinciam faciens, sed ab eo in hac re dissentit Strabo l. 11. cui tota regio, quae Parthia Ptolemaeo est, Parthyene dicitur, cum quo Polybius et alii consentiunt. Stephanus Byzantinus: Λέγονται δὲ καὶ Πάρςθοι, καὶ Πάρθιοι, καὶ Παρθυαῖοι. Καὶ Παρθυαία ἡ χώρα; καὶ Παρθυήνη. Fuit initio obscura et minus valida gens, deinde nobilissima et potentissima evasit. Vide infra et Dionem Cassium, l. 40. in rebus Crassi, ubi accurate de iis exponit. Recentiores Latini aliquando Parthiae nomen ad totum Parthicum, seu Persicum imperium, sub Arsacidis acquisitum extendunt. Ita Solin. c. 59. Parthiam, quanta omnis est, a Septentrione Hycranio claudi affirmat; et regna in ea duo deviginti numerat. Baudrando Parthia etiam regio fuit perampla, Hyrcaniam, Margianam, et Parthiam propriam, inter Mediam et Arriam, nunc Khoemus dictam, et Chorasan ex parte Occidentali comprehendens. Horum situm ac mores his versibus describit Dionysius ὁ Περιηγητής, v. 1039.Α᾿λλ᾿ ἤτοι πυλέων μὲν ὑπαὶ πόδα ΚασπιάωνΠάρθοι ναιετάουσιν ἀρήϊοι ἀγκυλότοζοι,Παντοίου πολέμοιο δαήμονες??? οὐ γὰρ ἀρότρῳΑὔλακ᾿ ἐπιςθύνουσι διασχίξοντες ἀρούρας,Οὔδὲ μὲν εν νήεςςιν ἅλα τμήγουσιν ἔρετμοῖσ,Οὐδὲ νομῷ φέρβουσι βοῶν γένος, ἐκ δὲ γενέθληςΝηπίαχοι τόζοισι καὶ ἱπποσύνησι μέλονται.Αἰεὶ δ᾿ ἠχήεςςαν ἀνὰ χθόνα δοῦπος ἀκόντων,Η῎ βελέων, πάντη δέ τ᾿ ἀελλοπόδων δρόμος ἵππωνΘυνόντων᾿ οὐ γάρ σφι ςθέμις δόρποιο πάσαςθαι,Πρὶν πολέμου μόχθοισι κάρην ἱσρῶτι παλῦναι.Φέρβονται δ᾿ ἄγρῃσι δορυκτήτου βιότοιο.Α᾿λλ᾿ ἔμτης, κατὰ δῆριν ἀμαιμακέτους πεῤ ἔονταςΑ᾿υσονίου βασιλῆος ἐπεπρη̈́υνεν ἀκωκη.Parthos autem e Scythia primum profectos Parthiam ab ipsis dictam occupâsse refert Iustinus, l. 41. c. 1. idque nominis indiciô probat, quod Scythicô sermone Parthi exules dicantur; quod et Eustathius, aliique confirmaut. Regionem hi nacti sterilem et desertam, atque ob hoc ipsum Macedonibus neglectam, in tantum sequentibus saeculis potentiâ creverunt, ut cum Romanis de Imperio Orbis contenderent. Arsaces conditor huius monarchiae fuit, cuius successores Arsacidae dicti, praefuerunt, usque ad Artabanum, quô ab Artaxerxe Persa occisô. Regnum hoc post 400. ann. utpote inchoatum Ann. ante Christum 250. finitum est, A. C. 227. Vide supra, et insuper Iustin. l. 41. c. 1. Herodian. l. 6. Agathiam l. 1. Plin. l. 6. c. 25. Appian. de Bellis Syriac. et Parthic. etc. Ex Parthiae Regibus Phraate, fraude Thermusae pellicis, et filii eius sublato, Phraataces regnum rapuit, A. C. 16. mox subditis propterea invisus periit, surrogatô Orode; sed et hîc ob saevitiam sublatus Ann. 17. Tum Romae Vonones, obses a Phraate patre datus, in regnum missus, sed ab Artabano victus est, A. C. 34. Tacit. Annal. l. c. 2. c. 1. 2. 3. 4. 56. 58. etc. Huic iterum a Sinnace et Abbo Eunucho pulso, submissus est a Tiberio Tiridates, qui a L. Vitellio in regnum deductus, mox a Parthis, revocatô Artabanô, iterum expulsus est, A. 36. iterim hunc per Alanos graviter afflixit Imperator. Postea dissidiis intestinis caesô Artabanô, Goratzes frater regnô potitus est, An. 49. Huic vonones successit, An. 50. quem brevi Vulogeses filius excepit. Idem l. 11. et 12. Ioseph. Antiq. l. 20. c. 2. Hic rebus variis praeclare gestis inclitus, tandem tamen a Caesare regnum petere ae accipere coactus est. Tacit. Annal. l. 15. Dion. l. 63. A. C. 64. Postea magna Parthiae pars a Traiano subacta, Parthanaspatem ab eo Regem accepit, A. C. 107. 115, sed Ael. Adrianus Psamatorisim im positum Parthis amovit, A. C. 120. Antoninus Pius Parthorum Regem ab Armeniorum expugnatione solis literis repulit, A. C. 151. Vologeses quoque ab Antonino Phil. ad incitas redactus est, Ann. 166. Dion. l. 71. ut et a Severo Artabanus, A. C. 201. quem sub praetextu nuptiarum filiae, oppressit Caracalla, A. C. 218. Idem l. 78. Iterum sub Macrino victorem, A. C. 226. regnô exuit Artaxerxes, ut dictum. Arcu plurimum valuerunt Parthi, quo vel fugientes hostibus plurimum detrimenti afferebant. Virg. Georg. l. 3. v. 31.Fidentemque fugâ Parthum, versisque sagittis.Idem l. 4. v. 313. de apibus:—— Aut ut nervô pulsante sagittaePrima leves ineunt si quando proelia Parthi.Horat. l. 1. Carm. Od. 19. v. 11.—— Et versis animosum equisParthum dicere. —— ——Et l. 2. Od. 13. v. 17.Miles sagittas et celerem fugam Parthi.Idem l. 2. Serm. Sat. 1. v. 15.Aut labentis equo describat vulnera Parthi.Claudian.—— Refugo quae sit fiducia Partho.Catullus, Epigr. 11. v. 6.Seu Sacas sagittiferosque Parthos.Ovidius 1. de Art. Am. v. 209.Tergaque Parthorum, Romanaque pectora dicam,Telaque ab adverso quae iacit hostis equoIdem Remed. Am. v. 224.Ut celer aversis utere Parthis equis.Alius—— Parthus tutus ab hoste fugâ est.Propert. l. 2. El. 10. v. 13.Iam negat Euphrastes equitem post terga tueri.Idem l. 3. El. 8. v. 54.Parthorum astutae tela remissa fugae.Et l. 4. El. 3. v. 66.Subdolus et versis increpat arcus equis.Seneca in Oedipo Actu 1. v. 118.Vide et versas equitis sagittasTerga fallacis metuenda Parthi.Idem in Thyeste Actu 2. v. 382.Nil armis et inertibusTelis, quae procul ingeretParthus, cum simulat fugas.Boetius l. 5.Repis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentumPectoribus figit spicula pugna fugax.Statius l. 1. Sylv. 4. v. 78.—— Arcuque horrenda fugaciArmenia. —— ——Lucan. l. 1. v. 229.—— Tortô Balearis verbere fundaeOcior, et missâ Parthi post terga sagittâ.Unde refugi dicti ab eodem l. 6. v. 49.—— Fragili circumdata testâMoenia mirentur refugi Babylonia Parthi.Erant porro vino libidinique dediti, sed bellô laboreque indefatigabiles. Tandem superstitiose admodum et venerabunde Regi suo obsequium impendisse dicuntur, osculis pedum et servili supplicatione: quin eum adituri terram ore tangebant, teste Xenophonte. Virg. Georg. l. 4. v. 211.Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingensLydia, nec populi Parthorum, aut Medus HydaspesObservant. —— ——Martial l. 10. epigr. 72. v. 1. 5.Frustra blanditiae venitis ad me,Ad Parthos procul ite pileatosEt turpes, humilesque, supplicesquePictorum sola basiate regum.Nic. Lloydius. Coeterum post victos a Persis Parthos et nomen imperiumque Parthorum, victô Artabanô, ab Artaxerxe, exstinctum, redditamque Persis, imperante Alexandrô Severô, potentiam, Persarum Parthorumque nomina apud Scriptores confundi passim deprehendimus. Inter quos Hegesippus, non raro in hunc lapidem impingit. Nam, cum Iosephus dixisset Ant. Iud. l. 14. c. 2. Πάρθων δὲ Μιθριδάτην καὶ Ο᾿ρσάνην φυγάδας, ipse reddidit Histor. Eccl. l. 1. c. 21. Mithridatem et Tigranem (l. Orsanem) fugientes de Perside. Idem eôd. l. c. 32. Siquidem non multo post ei Parthorum Rex Artabazes, Tigranis ---- filius, dono est datus; quem Antonius captivum tenens, cum omni praeda et spoliis Persicis, triumpho debitum, quasi vile mancipium, mulieri addixit. Quod Iosephus sic narraverat: Καὶ μετ᾿ ὀυ πολὺ παρῆν ἐκ Πάρθων Ἀντώνιος, ἄγων ἀιχμάλωτον Ἀρταβάζην, τὸν Τιγράνου Πατδα, δῶρον Κλεοπάτρα, μετα τῶ χρημάτων καὶ τῆς λείας ἁπάσης. E Parthis venisse ait Antonium, et duxisse captivum Regem Artabazen: Iste accepit, quasi Parthorum Regem dixisset, qui Armeniis imperitârat, et fraude, atque ut ait Tacitus scelere Antonii vinctus erat. Spolia quoque Persica nuncupat, quasi non plus in Parthis perdidisset Antonius, quam quaesiverat. Fuêre autem illa quoque Armeniorum, ut satis docet Ioseph. Antiqq. l. 25. c. 4. etc. Plura vide apud Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 1. cui add Cl. Salmas. ad Treb. Pollionem in Valerianis. c. 4.II.PARTHIAnomen libri ab Isidoro Characeno conscripti, qui Παρθίας περιηγητικὸν. item Παρθικοὺς ςταθμοὺς, in publicum edidit, totum Parthicum Regnum hôc nomine complexus. Ita enim claudit libellum de Mansionibus Parthicis, Ἄχρι τούτου ἐςτὶ τῶ Πάρθων ἐπιχράτεια, Hucusque est Parthorum imperium. Alias sic dicta est propria ac priva Parthorum provincia seu regio, quae Παρθυαία et Παρθυήνη. Quemadmodum hodie Franciae nomen dupliciter sumitur, pro Regno Francorum et pro speciali provincia, in qua consederunt Franci. Et falluntur qui haec vocabula non distinguunt: Nam Παρθυηνοὶ populi iidem et Παρθοὶ, ac Παρθία utrumque promiscue significat, tam Regnum, quam regionem, at Παρθυαία vel Παρθυήνη regionem tantum. Qui typus fuit quampluriumillius Imperii provinciarum. Hinc Auctorum scripta titulis distinguenda, qui Παρθικὰ scripsêre, et qui Παρθυηνικὰ: illi res Parthicas totius Imperii Parthorum tractaverunt; isti origines Parthorum, resque duntaxat eas, quas in patria gesserunt, exposuêres. Sic Quadratus saepe citatur apud Stephanum εν Παρθυηνικοῖς, pro quo libri mendose habent Παρθενικὰ, Xylander omnibus locis correxit Παρθικὰ: Arrianus vero non Παρθυηνικὰ, sed Παρθικὰ, composuerat; qui libri non raro afferuntur a Veteribus. Vide Salmas. in Solin. p. 1296. et hîc infra. Sed haec passim confundi notum est. Meminit Παρθυηνικῶν Scriptoris dicti Iul. Capitolin. in Vero, c. 8. Cassii, a quo contra fidem Seleucia expugnata est; quod quidem inter coeteros etiam Quadratus Parthici belli scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. Nonum librum istorum Parthicorum citat Stephanus idem, in voce Σόλυμα, nec ultra citatus reperitur. Vixit vero sciptor hic, sub Philippis, et Romanorum Historiam exorsus, a primo anno Urbis usque ad millesimum, quem Philippi celebrarunt, Χιλιαρχίαν vel Χιλιάδα titulô signavit, Stephano eidem laudatam: adeoque sicut Παρθυηνικὰ, ita et Π῾ωμαϊκά, scribere exorsus est. Vie eundem salmas. ad Capitolin. cit. loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.